monumenta.ch > Plinius > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 127
{XXV} quid ferri duritia pugnacius? pedes ei inpertivit et mores trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut propius venit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. sideritim ob id alio nomine vocant, quidam Heraclion, magnes appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander - in Ida, ut reperio, namque et passim inveniuntur, in Hispania quoque - invenisse autem fertur clavis crepidarum, baculi cuspide haerentibus, cum armenta pasceret.